- STADINGI
- STADINGIapud Albertum Stadensem A. C. 1234. aliosque citerioris aevi Scriptores, populi sunt in confinio Frisiae et Saxoniae siti, paludibus inviis et duminibus circumcincti, qui pro suis excessibus et subtractionibus decimarum multis annis excommnnicati, contemptores clavium Ecclesiae sunt inventi. Qui cum essent viri strenui, vicinos populos, imo et comites et Episcopos pluries sunt aggressi, victores saepe, raro victi. Ob quam causam auctoritate populi verbum Crucis contra eos fuit per plures dioeceses praedicatum, uti habet Godofridus Monachus apud Car. du Fresne Glossar. An iidem cum Stadensibus, de quibus vide in voce Statio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.